- AEMUS
- AEMUSsive Haemus, Rex fuit Thraciae potentissimus, qui Rhodopen Strymonis fluv. filaim duxit uxorem. Hi in tantam arrogantiam elati sunt, ut Aemus se esse Iovem, Rhodope Iunonem se esse praedicarent, seseque tamquam Deos adorariiuberent. Quâ insolentiâ Iuppiter iratus eos in montes commutavit. Ovid. Met. l. 6. Fab. 4.Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Aemum,Nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam,Nomina Summorum sibi qui tribuêre Deorum.Idem Ep. 2. Heroid.Qua patet umbrosum Rhodope glaciahs ad Aemum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.